<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

35. DE CONVIVIO LEONIS ET CATTI ET ALI[OR]UM.
Perry 602

Contra uiuentes immunde.
Contigit quod animalia inuitata sunt a Leone ad magnum prandium. Fuit inuitatus Murilegus. Querebat Leo quid libencius com(m)ederet, uolens singulis satisfacere. Et ait: Rattos et mures. Cogitauit Leo [ut], nisi omnes haberent de hoc ferculo, esset uilania. Tandem facit uenire ferculum generale de ratis, et Catus optime com(m)edit. Alii murmurauerunt, dicentes: Fi, fi! quid apponitur nobis? Et totum prandium propter hoc maculatum est.
Sic plerique faciunt magnum conuiuium. Tandem sunt ibi quidam catti; nihil placet eis nisi habeant inmundicias ebrietatis, et gratia illorum conuiuatorum omnes tam uolentes quam nolentes retinet usque ad noctem, ut omnes possint inebriare, uentrem implere potu et animam Diabulo (sic).


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!