<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

30. DE MILITE VENATORE.
Perry

Contra carnaliter sapientes.
Quidam Miles dixit cuidam Literato: Quale gaudium erit in Paradyso? Et ait Literatus: Tale gaudium quod nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit; que preparauit Deus diligentibus se, I Cor. [2.9]. Et ait laycus qui multum dumexit cum canibus et auibus uenari: Numquid erunt ibi canes et aues? Qui ait: Absit quod canes intrent in locum tam amenum! Et ait laycus: Certe, si ibi essent canes et aues, plus desiderarem illuc uenire. Respondit clericus: [de leone qui invitavit bestias].

30a. DE LEONE QUI INVITAVIT BESTIAS.
Perry

Leo cum aliis bestiis semel celebrauit magnum conuiuium. Et uocauit quamplurimas bestias et dedit eis carnium diuersa genera et multas delicias. Festo celebrato, reuerse sunt bestie ad propria. Lupus inuenit in uia porcam com(m)edentem drascam. Et ait Porca: Vnde uenis, Ysemgrine? Qui ait: Venio de nobili conuiuio leonis. Et tu, ut fuisti ibi? Et ait Porca: Num fuerunt ibi pulchra fercula et multe delicie? Ait Lupus: Fuerunt utique multa et pulchra et bene preparata. Et ait Porca: Fuit-ne ibi drasca uel coticinum(sic)? Et ait Lupus: Maledicta, quid queris? Absit quod in tali conuiuio tam uilis cibus apponeretur!
Ita sunt plerique qui nihil reputant nisi drascam, nisi luxuriam suam, uel bonum uinum, uel delicias carnis. De hiis Osee [3.1]: Diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt uinacia uuarum; hoc est diligunt drascam. Idem est drasca in ceruisia quod uinacium in uino. Diligunt uilia, diligunt peccata.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!