<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

25. QUI VOLPE QUI (sic) CONFITEBATUR PECCATA SUA GALLO.
Perry 597

Contra gulosos.
Vulpes semel fuit in gallinario. Superuenerunt homines cum baculis et mi[se]rabiliter fustigauerunt Vulpem, quod uix per foramen euasit. Recessit ut potuit, et super cumulum feni se proiecit et gemere incepit. Petiit Capellanum quod ad eum ueniret et peccata sua audiret. Venit igitur Chantecler, scilicet Gallus, qui est capellanus bestiarum. Aliquantulum timens mores Reinardi, a longe sedit. Reinardus peccata sua confitebatur, et inter cetera rostrum suum apposuit uersus capellanum. Et ait capellanus: Quare appropinquas mihi? Et ait Reinardus: Infirmitas magna me compellit hoc facere; parcatis mihi. Iterum dixit alia peccata, et, ore aperto, posuit caput uersus Gallum et cepit eum et deuorauit.
Tales sunt plerique monachi subditi, layci, qui fingunt se infirmos et debiles; semper tamen habent mentem ut capellanos et maiores suos deuorent.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!