<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

23. QUOD OVES SUNT CONQUESTE LEONI DE LUPO.
Perry 596

Contra diuites depredatores et exactores.
Oues conqueste sunt Leoni de Lupo, eo quod furtiue et aperte socias suas deuorauit. Leo congregauit concilium; quesiuit a Porcis et animalibus qualiter conuersaretur inter illos. Dixerunt Porci: Domine, Lupus curialis est, liberalis est et largus. Hoc dixerunt, quod Lupus frequenter inuitauit Porcos ad Agnos et Arietes quos rapuit. Dixit Leo: Hoc non dicunt Oues; audiamus illas. Et ait una Ouis: Domine rex, Lupus rapuit mihi ambos parentes meos, deuorauit filium; uix ego euasi. Sic clamauerunt alie Oues (alie). [Ait] Leo: Iudicium detur: suspendatur, et Porci similiter qui de tali preda scienter comederunt. Et factum est ita.
Lupi sunt diuities istius mundi qui rapiunt et excoriant oues Christi, id est pauperes, et dant porcis, id est aliter diuitibus ad induendum et comedendum pro fauore humano. Veniet Dominus ad iudicium; oues de talibus lupis conquerentur; porci forsitan talem lupum laudabunt, sed in uanum, et faciet Dominus suspendi lupos et porcos in inferno.

23a. QUIDAM COMMENDAVIT XII OVES COMPATRI SUO LUPO.
Perry

Contra malos rectores et cetera.
Contigit quod quidam Paterfamilias habuit XII Oues. Voluit peregrinari et commendauit Oues suas Ysemgrino, id est Lupo, compatri suo. Et compater iurauit quod bene conseruaret eas. Profectus est statim. Ysemgrinus interim cogitauit de Ouibus et uno die comedit de una, altera die de alia, ita quod uix tres inuenit Paterfamilias, quando reuersus est. Querebat a compatre quid factum fuerit de aliis Ouibus. Respondit Ysemgrimus (sic) quod mors ex temperalitate uenit super eas. Et dixit Paterfamilias: Da mihi pelles; et inuenta sunt uestigia dencium Lupi. Et ait Paterfamilias: Reus es mortis; et fecit Lupum suspendi.
Ita Christus commisit oues suas sacerdotibus ad custodiam. Sed plerique prauo exemplo uel per negligenciam oues Christi perimunt; quoniam [peruersus prelatus] tot mortibus est dignus quot prauitatis exempla ad subditos transmittit, quando ueniet paterfamilias, huius modi personas, immo lupos faciet in inferno suspendi.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!