<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

14. DE FILIO BUFONIS ET SOTULARIBUS.
Perry 591

Contra falsum iudicium rationis ex affectione.
Contigit quod animalia celebrauerunt concilium. Bufo misit illuc filium suum. Sed oblitus sotulares suos nouos, quesiuit Bufo aliquod animal uelox, qui (sic) posset ad concilium accele(b)rare; uidebatur sibi quod Lepus bene curreret. Vocauit eum et, mercede constituta, dixit ei quod deferret sotulares nouos filio suo. Respondit Lepus: Quomodo potero discernere filium tuum in tali concilio? Dixit Bufo: Ille qui pulcherrimus est inter omnia animalia est filius meus. Dixit Lupus (sic): Numquid Columba uel Pauo est filius tuus? Respondit: Nequaquam, quoniam Columba habet nigras carnes, Pauo turpes pedes. Dixit Lepus: Qualis est igitur filius tuus? Et dixit Bufo: Qui tale habet caput quale est meum, talem uentrem, tales tibias, tales pedes, ille pulcher filius meus. Illi deferas sotulares. Venit Lepus cum sotularibus et narrauit Leoni et ceteris bestiis qualiter Bufo pre ceteris filium suum commendauit. Et ait Leo: Ki Crapout eime, Lune li semble.
Si quis amat Ranam, Ranam putat esse Dianam.

14a. DE JUVENE ET VETULA.
Perry

Vidi quendam Iuuenem amantem quandam Vetulam turpem. Querebat consilium qualiter possit ab amore ipsius separari. Et dixi[t quidam]: Quare hanc diligis, quod non est multum pulcra? Respondit quod sibi esset nimium pulcra. / Similiter contingit quod aliqua habet pulchrum maritum; tamen aliquem turpem ribaldum diligit plus quam maritum.
Similiter anima peccatoris que est sponsa Christi quandoque plus diligit unum Bufonem quam speciosum forma pre filiis hominum. Quicunque enim fornicacionem, adulterium, furtum perpetrat, pulcrum sponsum relinquit et Bufonem diligit; Diabolum amplectitur, Bufoni adheret. Pulcrior sibi uidetur Bufo quam sol uel luna, quam ipse Deus. Heu! qualis eum! Quanta cecitas! Quanta decepcio! Illumina, Domine, oculos nostros, ut te pulcherrimum intelligamus, intellectum super omnia diligamus. Augustinus: Tu, Domine, fecisti omnia; qui[a] pulcher es, pulcra sunt; qui[a] bonus es, bona sunt; qui[a] es, sunt, nec improbate sunt, uerum ita bona sunt, uerum ita sunt sicut tu, conditor eorum; quo comparato, nec pulcra sunt, nec bona sunt, nec sunt.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!