<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

7. Canis per fluvium carnem ferenes (Perry 133)

Cum canis super fluvium carnem ferret, nimpharum speculo vidit simulacrum suum, alteramque praedam ab altero ferre putans, eripere voluit. Et decepta aviditas; quam ferebat, dimisit offam, et quae valebat sua non potuit vel extrema tangere dente.

Qui dum aliena quaerunt, propria amittunt.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).