<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

20. AVES ET HIRUNDO
(Perry 39)

Aues quaedam, cum essent in unum, uiderunt Hominem linum seminantem, et pro nihilo habuerunt; Hirundo autem hoc intellexit. Conuocatis Auibus retulit haec omnia esse mala. Aues riserunt. Ut fructicauit, iterum ait Hir[undo] : Malum est hoc, uenite, eruamus. Si creuerit, retia facta, exinde humanis artibus capi possumus. Deriserunt A[ues] uerba Hir[undinis] et consilium eius c[on]t[empserunt]. Venit Hir[undo] ad Homines, et transtulit se tota sub tecta eorum. Et quia Au[es] eius respuerunt monita, semper retibus capiuntur.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).